» Chiesa Cattolica Italiana » Documenti »  Documentazione
Memoria obbligatoria della celebrazione del Cuore Immacolato della Beata Maria Vergine


Si pubblica, per documentazione, il decreto n. 2376/95/L della Congregazione per il Culto Divino e la Disciplina dei Sacramenti, con il quale la stessa Congregazione - con approvazione del Sommo Pontefice Giovanni Paolo II - stabilisce che la celebrazione del Cuore Immacolato della Beata Maria Vergine, nel Calendario Romano, venga elevata a memoria obbligatoria.
 
Virgo Immaculata Maria, uti Concilium Oecumenicum Vaticanum II edocet, Angelo nuntiante Verbum Dei corde et corpore suscepit et Vitam mundo protulit, operi salvifico Salvatoris singulari prorsus modo cooperata est et Mater nobis in ordine gratiae exstitit. Decursu vero temporum sive devotio populi christiani sive cultus liturgicus erga Deiparam Virginem Ecclesiae germanam pietatem semper manifestarunt. Quod etiam est affirmandum de eisdem erga Cor beatae Mariae Virginis, quae est Mater Ecclesiae, quodammodo "cor" mystici Corporis Christi seu familiae christianae, et ideo praedicari potest tamquam centrum et fons illius maternae caritatis, qua ipsa Virgo Verbum carnem factum et nos omnes in Christo Filio suo incessanter diligit, atque exemplar virtutum "cordis novi" hominis novi Foederis.
Talis devotio erga purissimum Cor Mariae, cuius discreta vestigia diversis in aetatibus apud sanctos viros et sanctas mulieres inveniuntur, inde a saeculo undevicesimo, Sancta Sedes quibusdam dioecesibus et familiis religiosis id petentibus indulsit ut in liturgia celebraretur.
Postquam Summus Pontifex Pius XII, ingravescente immani bello, totam Ecclesiam totumque humanum genus Cordi Immaculato beatae Mariae Virginis in perpetuum consecravit, et celebrationem Immaculati Cordis ad universam Ecclesiam extendere decrevit.
In Calendario Romano generali recognoscendo consulto facultas data est opportune celebrandi Cor Immaculatum Mariae in lumine, quod oritur ex necessitudine cum mysterio divini Cordis Iesu.
Nostra quoque aetate Summus Pontifex Ioannes Paulus II homines ac populos totius mundi iterum Immaculato Cordi Mariae dicare seu concredere voluit.
Haec autem Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, cum numerosiores in dies pervenirent petitiones dioecesium, familiarum religiosarum et christifidelium ex omni loco, Summo Pontifici proposuit ut celebratio liturgica Immaculati Cordis beatae Mariae Virginis obligatoria redderetur pro universa Ecclesia. Quod ipse Summus Pontifex Ioannes Paulus II approbavit.
Qua de re praedicta celebratio in Calendario Romano generali die iam statuto posthac inscribenda erit gradu memoriae obiigatoriae, loco memoriae ad libitum, sicut nunc habetur.
Novus gradus celebrationis in cunctos Ordines pro Missae et Liturgiae Horarum celebratione erit inserendus atque eius indicati ponetur in libris liturgicis cura Coetuum Episcoporum in posterum edendis.
Ubi vero celebratio Immaculati Cordis beatae Virginis Mariae, ad normam iuris particularis rite approbati, die vel gradu diverso celebratur, et in posterum eodem die ac gradu quo antea celebrabitur.
Contrariis quibuslibet minime obstantibus.
Ex aedibus Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 1 ianuarii anni 1996 in octava Nativitatis Domini, Sollemnitate Sanctae Dei Genetricis Mariae.
 
ANTONIUS M. CARD. JAVIERRE
Praefectus
 
+ GERARDUS M. AGNELO
Archiepiscopus a Secretis